

Epistola ad Philippenses*
Caput 4: Versus 17
Non quia quaero.Datum est res ipsa quae datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter:Qui recipit justum vel prophetam,sed addidit:in nomine justi vel prophetae.Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetae hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret.Sed fructum.Id est bonam et rectam voluntatem bonae operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suae necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.